Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus Delivered to Pilate
Mat 27:1  mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
Mat 27:2  et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
Judas Hangs Himself
Mat 27:3  tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
Mat 27:4  dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
Mat 27:5  et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
Mat 27:6  principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
Mat 27:7  consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
Mat 27:8  propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
Mat 27:9  tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
Mat 27:10  et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
Jesus Before Pilate
Mat 27:11  Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
Mat 27:12  et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
Mat 27:13  tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
Mat 27:14  et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
The Crowd Chooses Barabbas
Mat 27:15  per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
Mat 27:16  habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
Mat 27:17  congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
Mat 27:18  sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
Mat 27:19  sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
Mat 27:20  princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
Mat 27:21  respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
Mat 27:22  dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
Mat 27:23  dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
Pilate Delivers Jesus to Be Crucified
Mat 27:24  videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
Mat 27:25  et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
Mat 27:26  tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
Jesus Is Mocked
Mat 27:27  tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
Mat 27:28  et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
Mat 27:29  et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
Mat 27:30  et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
Mat 27:31  et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
The Crucifixion
Mat 27:32  exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
Mat 27:33  et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
Mat 27:34  et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
Mat 27:35  postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Mat 27:36  et sedentes servabant eum
Mat 27:37  et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
Mat 27:38  tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
Mat 27:39  praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Mat 27:40  et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
Mat 27:41  similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
Mat 27:42  alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
Mat 27:43  confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
Mat 27:44  id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
The Death of Jesus
Mat 27:45  a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
Mat 27:46  et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Mat 27:47  quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
Mat 27:48  et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
Mat 27:49  ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
Mat 27:50  Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
Mat 27:51  et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
Mat 27:52  et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
Mat 27:53  et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
Mat 27:54  centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
Mat 27:55  erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
Mat 27:56  inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
Jesus Is Buried
Mat 27:57  cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
Mat 27:58  hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
Mat 27:59  et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
Mat 27:60  et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
Mat 27:61  erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
The Guard at the Tomb
Mat 27:62  altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
Mat 27:63  dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
Mat 27:64  iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
Mat 27:65  ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
Mat 27:66  illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus



List of Articles
번호 분류 제목
28 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
27 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
26 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
25 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
24 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
23 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
22 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
21 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
20 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
19 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
18 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
17 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
16 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
15 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
14 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
13 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
12 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
11 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
10 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
9 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
8 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
7 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
6 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
5 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
4 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
3 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
» Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
1 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소