Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Messengers from John the Baptist
Mat 11:1  et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
Mat 11:2  Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
Mat 11:3  ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
Mat 11:4  et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
Mat 11:5  caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
Mat 11:6  et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
Mat 11:7  illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
Mat 11:8  sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
Mat 11:9  sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
Mat 11:10  hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
Mat 11:11  amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
Mat 11:12  a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
Mat 11:13  omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
Mat 11:14  et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
Mat 11:15  qui habet aures audiendi audiat
Mat 11:16  cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
Mat 11:17  dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
Mat 11:18  venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
Mat 11:19  venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
Woe to Unrepentant Cities
Mat 11:20  tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
Mat 11:21  vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
Mat 11:22  verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
Mat 11:23  et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
Mat 11:24  verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
Come to Me, and I Will Give You Rest
Mat 11:25  in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
Mat 11:26  ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
Mat 11:27  omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
Mat 11:28  venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
Mat 11:29  tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
Mat 11:30  iugum enim meum suave est et onus meum leve est



List of Articles
번호 분류 제목
28 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
27 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
26 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
25 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
24 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
23 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
22 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
21 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
20 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
19 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
» Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
17 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
16 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
15 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
14 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
13 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
12 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
11 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
10 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
9 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
8 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
7 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
6 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
5 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
4 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
3 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
2 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
1 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소