Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laborers in the Vineyard
Mat 20:1  simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
Mat 20:2  conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
Mat 20:3  et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
Mat 20:4  et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
Mat 20:5  illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
Mat 20:6  circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
Mat 20:7  dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
Mat 20:8  cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
Mat 20:9  cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
Mat 20:10  venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
Mat 20:11  et accipientes murmurabant adversus patrem familias
Mat 20:12  dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
Mat 20:13  at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
Mat 20:14  tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
Mat 20:15  aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
Mat 20:16  sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
Jesus Foretells His Death a Third Time
Mat 20:17  et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
Mat 20:18  ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Mat 20:19  et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
A Mother's Request
Mat 20:20  tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
Mat 20:21  qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
Mat 20:22  respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
Mat 20:23  ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
Mat 20:24  et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
Mat 20:25  Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
Mat 20:26  non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
Mat 20:27  et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
Mat 20:28  sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
Jesus Heals Two Blind Men
Mat 20:29  et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
Mat 20:30  et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
Mat 20:31  turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
Mat 20:32  et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
Mat 20:33  dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
Mat 20:34  misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum



List of Articles
번호 분류 제목
28 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
27 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
26 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
25 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
24 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
23 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
22 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
21 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
20 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
19 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
18 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
17 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
16 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
15 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
14 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
13 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
12 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
11 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
10 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
» Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
8 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
7 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
6 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
5 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
4 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
3 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
2 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
1 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소