Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Transfiguration
Mat 17:1  et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
Mat 17:2  et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
Mat 17:3  et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
Mat 17:4  respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
Mat 17:5  adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
Mat 17:6  et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
Mat 17:7  et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
Mat 17:8  levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
Mat 17:9  et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
Mat 17:10  et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
Mat 17:11  at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
Mat 17:12  dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
Mat 17:13  tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
Jesus Heals a Boy with a Demon
Mat 17:14  et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens
Mat 17:15  (17:14) Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
Mat 17:16  (17:15) et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
Mat 17:17  (17:16) respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
Mat 17:18  (17:17) et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
Mat 17:19  (17:18) tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
Mat 17:20  (17:19) dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
Mat 17:21  (17:20) hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
Jesus Again Foretells Death, Resurrection
Mat 17:22  (17:21) conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
Mat 17:23  (17:22) et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
The Temple Tax
Mat 17:24  (17:23) et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
Mat 17:25  (17:24) ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
Mat 17:26  (17:25) et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
Mat 17:27  (17:26) ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te



List of Articles
번호 분류 제목
28 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
27 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
26 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
25 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
24 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
23 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
22 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
21 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
20 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
19 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
18 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
17 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
16 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
15 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
14 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
13 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
» Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
11 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
10 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
9 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
8 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
7 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
6 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
5 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
4 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
3 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
2 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
1 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소