Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Teaching About Divorce
Mat 19:1  et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
Mat 19:2  et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
Mat 19:3  et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
Mat 19:4  qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos
Mat 19:5  et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Mat 19:6  itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
Mat 19:7  dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
Mat 19:8  ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
Mat 19:9  dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
Mat 19:10  dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere
Mat 19:11  qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
Mat 19:12  sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat
Let the Children Come to Me
Mat 19:13  tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis
Mat 19:14  Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum
Mat 19:15  et cum inposuisset eis manus abiit inde
The Rich Young Man
Mat 19:16  et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam
Mat 19:17  qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
Mat 19:18  dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
Mat 19:19  honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum
Mat 19:20  dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest
Mat 19:21  ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Mat 19:22  cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones
Mat 19:23  Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
Mat 19:24  et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum
Mat 19:25  auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse
Mat 19:26  aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
Mat 19:27  tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis
Mat 19:28  Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel
Mat 19:29  et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
Mat 19:30  multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi



List of Articles
번호 분류 제목
28 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 01
27 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 02
26 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 03
25 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 04
24 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 05
23 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 06
22 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 07
21 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 08
20 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 09
19 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 10
18 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 11
17 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 12
16 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 13
15 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 14
14 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 15
13 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 16
12 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 17
11 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 18
» Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 19
9 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 20
8 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 21
7 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 22
6 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 23
5 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 24
4 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 25
3 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 26
2 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 27
1 Matthew Latin Vulgata, Matthew, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소