Latin Vulgata, 2 Timothy, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ti 6:1  quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
False Teachers and True Contentment
1Ti 6:2  qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
1Ti 6:3  si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
1Ti 6:4  superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
1Ti 6:5  conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
1Ti 6:6  est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
1Ti 6:7  nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
1Ti 6:8  habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
1Ti 6:9  nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
1Ti 6:10  radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
Fight the Good Fight of Faith
1Ti 6:11  tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
1Ti 6:12  certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
1Ti 6:13  praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
1Ti 6:14  ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
1Ti 6:15  quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
1Ti 6:16  qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
1Ti 6:17  divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
1Ti 6:18  bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
1Ti 6:19  thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
1Ti 6:20  o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
1Ti 6:21  quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15