Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Birth of Isaac

Gen 21:1  visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est 

Gen 21:2  concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus 

Gen 21:3  vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac 

Gen 21:4  et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus 

Gen 21:5  cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac 

Gen 21:6  dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi 

Gen 21:7  rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni 

God Protects Hagar and Ishmael

Gen 21:8  crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius 

Gen 21:9  cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham 

Gen 21:10  eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac 

Gen 21:11  dure accepit hoc Abraham pro filio suo 

Gen 21:12  cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen 

Gen 21:13  sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est 

Gen 21:14  surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee 

Gen 21:15  cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant 

Gen 21:16  et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit 

Gen 21:17  exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est 

Gen 21:18  surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum 

Gen 21:19  aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere 

Gen 21:20  et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius 

Gen 21:21  habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti 

A Treaty with Abimelech

Gen 21:22  eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis 

Gen 21:23  iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena 

Gen 21:24  dixitque Abraham ego iurabo 

Gen 21:25  et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius 

Gen 21:26  respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie 

Gen 21:27  tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus 

Gen 21:28  et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 

Gen 21:29  cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum 

Gen 21:30  at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum 

Gen 21:31  idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt 

Gen 21:32  et inierunt foedus pro puteo Iuramenti 

Gen 21:33  surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni 

Gen 21:34  et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15