Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Increasing Corruption on Earth

Gen 6:1  cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent 

Gen 6:2  videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant 

Gen 6:3  dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum 

Gen 6:4  gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi 

Gen 6:5  videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore 

Gen 6:6  paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus 

Gen 6:7  delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos 

Gen 6:8  Noe vero invenit gratiam coram Domino 

Noah and the Flood

Gen 6:9  hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit 

Gen 6:10  et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth 

Gen 6:11  corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate 

Gen 6:12  cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram 

Gen 6:13  dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra 

Gen 6:14  fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus 

Gen 6:15  et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius 

Gen 6:16  fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea 

Gen 6:17  ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur 

Gen 6:18  ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum 

Gen 6:19  et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini 

Gen 6:20  de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere 

Gen 6:21  tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum 

Gen 6:22  fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15