Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Abraham and Abimelech

Gen 20:1  profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris 

Gen 20:2  dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam 

Gen 20:3  venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum 

Gen 20:4  Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies 

Gen 20:5  nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc 

Gen 20:6  dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam 

Gen 20:7  nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt 

Gen 20:8  statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde 

Gen 20:9  vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis 

Gen 20:10  rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres 

Gen 20:11  respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam 

Gen 20:12  alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem 

Gen 20:13  postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim 

Gen 20:14  tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam 

Gen 20:15  et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita 

Gen 20:16  Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam 

Gen 20:17  orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt 

Gen 20:18  concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15