Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Mystery of the Gospel Revealed
Eph 3:1  huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
Eph 3:2  si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
Eph 3:3  quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
Eph 3:4  prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
Eph 3:5  quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
Eph 3:6  esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
Eph 3:7  cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
Eph 3:8  mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
Eph 3:9  et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
Eph 3:10  ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
Eph 3:11  secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
Eph 3:12  in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
Eph 3:13  propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
Prayer for Spiritual Strength
Eph 3:14  huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
Eph 3:15  ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
Eph 3:16  ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
Eph 3:17  habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
Eph 3:18  ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
Eph 3:19  scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
Eph 3:20  ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
Eph 3:21  ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15