Latin Vulgata, Galatians, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Christ Has Set Us Free
Gal 5:1  state et nolite iterum iugo servitutis contineri
Gal 5:2  ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
Gal 5:3  testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
Gal 5:4  evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
Gal 5:5  nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
Gal 5:6  nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
Gal 5:7  currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
Gal 5:8  persuasio non est ex eo qui vocat vos
Gal 5:9  modicum fermentum totam massam corrumpit
Gal 5:10  ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
Gal 5:11  ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
Gal 5:12  utinam et abscidantur qui vos conturbant
Gal 5:13  vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
Gal 5:14  omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
Gal 5:15  quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
Keep in Step with the Spirit
Gal 5:16  dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
Gal 5:17  caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
Gal 5:18  quod si spiritu ducimini non estis sub lege
Gal 5:19  manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
Gal 5:20  idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
Gal 5:21  invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
Gal 5:22  fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
Gal 5:23  fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
Gal 5:24  qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
Gal 5:25  si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
Gal 5:26  non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15