Paul and the False Apostles
2Co 11:1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
2Co 11:2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
2Co 11:3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
2Co 11:4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
2Co 11:5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
2Co 11:6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
2Co 11:7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
2Co 11:8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
2Co 11:9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
2Co 11:10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
2Co 11:11 quare quia non diligo vos Deus scit
2Co 11:12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
2Co 11:13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
2Co 11:14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
2Co 11:15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
Paul's Sufferings as an Apostle
2Co 11:16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
2Co 11:17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
2Co 11:18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
2Co 11:19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
2Co 11:20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
2Co 11:21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
2Co 11:22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
2Co 11:23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
2Co 11:24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
2Co 11:25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
2Co 11:26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
2Co 11:27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
2Co 11:28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
2Co 11:29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
2Co 11:30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
2Co 11:31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
2Co 11:32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
2Co 11:33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
| 12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
| 11 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
| 10 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
| 9 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
| 8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
| 7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
| 6 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
| 5 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
| 4 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
| » | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
| 2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
| 1 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |
Previous
List