Ministers of the New Covenant
2Co 3:1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
2Co 3:2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
2Co 3:3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
2Co 3:4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
2Co 3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
2Co 3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
2Co 3:7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
2Co 3:8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
2Co 3:9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
2Co 3:10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
2Co 3:11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
2Co 3:12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
2Co 3:13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
2Co 3:14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
2Co 3:15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
2Co 3:16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
2Co 3:17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
2Co 3:18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
| 12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
| » | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
| 10 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
| 9 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
| 8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
| 7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
| 6 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
| 5 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
| 4 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
| 3 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
| 2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
| 1 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |
Previous
List