The Light of the Gospel
2Co 4:1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
2Co 4:2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
2Co 4:3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
2Co 4:4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
2Co 4:5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
2Co 4:6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
Treasure in Jars of Clay
2Co 4:7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
2Co 4:8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
2Co 4:9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
2Co 4:10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
2Co 4:11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
2Co 4:12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
2Co 4:13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
2Co 4:14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
2Co 4:15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
2Co 4:16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
2Co 4:17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
2Co 4:18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
| 12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
| 11 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
| » | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
| 9 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
| 8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
| 7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
| 6 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
| 5 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
| 4 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
| 3 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
| 2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
| 1 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |
Previous
List