Our Heavenly Dwelling
2Co 5:1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
2Co 5:2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
2Co 5:3 si tamen vestiti non nudi inveniamur
2Co 5:4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
2Co 5:5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
2Co 5:6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
2Co 5:7 per fidem enim ambulamus et non per speciem
2Co 5:8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
2Co 5:9 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
2Co 5:10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
The Ministry of Reconciliation
2Co 5:11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
2Co 5:12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
2Co 5:13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
2Co 5:14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
2Co 5:15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
2Co 5:16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
2Co 5:17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
2Co 5:18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
2Co 5:19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
2Co 5:20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
2Co 5:21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
| 12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
| 11 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
| 10 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
| » | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
| 8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
| 7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
| 6 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
| 5 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
| 4 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
| 3 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
| 2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
| 1 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |
Previous
List