Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Ministers of the New Covenant
2Co 3:1  incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
2Co 3:2  epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
2Co 3:3  manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
2Co 3:4  fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
2Co 3:5  non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
2Co 3:6  qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
2Co 3:7  quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
2Co 3:8  quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
2Co 3:9  nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
2Co 3:10  nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
2Co 3:11  si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
2Co 3:12  habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
2Co 3:13  et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
2Co 3:14  sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
2Co 3:15  sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
2Co 3:16  cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
2Co 3:17  Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
2Co 3:18  nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15