Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Divisions in the Church
1Co 3:1  et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
1Co 3:2  lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
1Co 3:3  cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
1Co 3:4  cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
1Co 3:5  ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
1Co 3:6  ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
1Co 3:7  itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
1Co 3:8  qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
1Co 3:9  Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
1Co 3:10  secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
1Co 3:11  fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
1Co 3:12  si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
1Co 3:13  uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
1Co 3:14  si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
1Co 3:15  si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
1Co 3:16  nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
1Co 3:17  si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
1Co 3:18  nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
1Co 3:19  sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
1Co 3:20  et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
1Co 3:21  itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
1Co 3:22  sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
1Co 3:23  vos autem Christi Christus autem Dei



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15