Personal Greetings
Rom 16:1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
Rom 16:2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
Rom 16:3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
Rom 16:4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
Rom 16:5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
Rom 16:6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
Rom 16:7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
Rom 16:8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
Rom 16:9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
Rom 16:10 salutate Apellen probum in Christo
Rom 16:11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
Rom 16:12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
Rom 16:13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
Rom 16:14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
Rom 16:15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
Rom 16:16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
Final Instructions and Greetings
Rom 16:17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
Rom 16:18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
Rom 16:19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
Rom 16:20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
Rom 16:21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
Rom 16:22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
Rom 16:23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
Doxology
Rom 16:25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
Rom 16:26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
Rom 16:27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 01 |
| 15 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 02 |
| 14 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 03 |
| 13 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 04 |
| 12 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 05 |
| 11 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 06 |
| 10 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 07 |
| 9 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 08 |
| 8 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 09 |
| 7 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 10 |
| 6 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 11 |
| 5 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 12 |
| 4 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 13 |
| 3 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 14 |
| 2 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 15 |
| » | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 16 |
Previous
List