Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Submission to the Authorities
Rom 13:1  omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
Rom 13:2  itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
Rom 13:3  nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
Rom 13:4  Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
Rom 13:5  ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
Rom 13:6  ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
Rom 13:7  reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
Fulfilling the Law Through Love
Rom 13:8  nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
Rom 13:9  nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
Rom 13:10  dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
Rom 13:11  et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
Rom 13:12  nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
Rom 13:13  sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
Rom 13:14  sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis



List of Articles
번호 분류 제목
16 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 01
15 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 02
14 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 03
13 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 04
12 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 05
11 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 06
10 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 07
9 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 08
8 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 09
7 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 10
6 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 11
5 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 12
» Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 13
3 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 14
2 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 15
1 Romans Latin Vulgata, Romans, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소