Peace with God Through Faith
Rom 5:1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
Rom 5:2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
Rom 5:3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
Rom 5:4 patientia autem probationem probatio vero spem
Rom 5:5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
Rom 5:6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
Rom 5:7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
Rom 5:8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
Rom 5:9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
Rom 5:10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
Rom 5:11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
Death in Adam, Life in Christ
Rom 5:12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
Rom 5:13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
Rom 5:14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
Rom 5:15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
Rom 5:16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
Rom 5:17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
Rom 5:18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
Rom 5:19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
Rom 5:20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
Rom 5:21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 01 |
| 15 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 02 |
| 14 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 03 |
| 13 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 04 |
| » | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 05 |
| 11 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 06 |
| 10 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 07 |
| 9 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 08 |
| 8 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 09 |
| 7 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 10 |
| 6 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 11 |
| 5 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 12 |
| 4 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 13 |
| 3 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 14 |
| 2 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 15 |
| 1 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 16 |
Previous
List