God's Sovereign Choice
Rom 9:1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
Rom 9:2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
Rom 9:3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
Rom 9:4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
Rom 9:5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
Rom 9:6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
Rom 9:7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
Rom 9:8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
Rom 9:9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
Rom 9:10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
Rom 9:11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
Rom 9:12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
Rom 9:13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
Rom 9:14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
Rom 9:15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
Rom 9:16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
Rom 9:17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
Rom 9:18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
Rom 9:19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
Rom 9:20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
Rom 9:21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
Rom 9:22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
Rom 9:23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
Rom 9:24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
Rom 9:25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
Rom 9:26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
Rom 9:27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
Rom 9:28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
Rom 9:29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
Israel's Unbelief
Rom 9:30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
Rom 9:31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
Rom 9:32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
Rom 9:33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
| 번호 | 분류 | 제목 |
|---|---|---|
| 16 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 01 |
| 15 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 02 |
| 14 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 03 |
| 13 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 04 |
| 12 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 05 |
| 11 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 06 |
| 10 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 07 |
| 9 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 08 |
| » | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 09 |
| 7 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 10 |
| 6 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 11 |
| 5 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 12 |
| 4 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 13 |
| 3 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 14 |
| 2 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 15 |
| 1 | Romans | Latin Vulgata, Romans, Chapter 16 |
Previous
List