Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Temple's Chambers
Eze 42:1  et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum aedificium et contra aedem vergentem ad aquilonem
Eze 42:2  in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos
Eze 42:3  contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici
Eze 42:4  et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
Eze 42:5  ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii
Eze 42:6  tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra
Eze 42:7  et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum
Eze 42:8  quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum
Eze 42:9  et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori
Eze 42:10  in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati et erant ante aedificium gazofilacia
Eze 42:11  et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
Eze 42:12  secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus
Eze 42:13  et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est
Eze 42:14  cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum
Eze 42:15  cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum
Eze 42:16  mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum
Eze 42:17  et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum
Eze 42:18  et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum
Eze 42:19  et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae
Eze 42:20  per quattuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum



List of Articles
번호 분류 제목
48 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 01
47 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 02
46 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 03
45 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 04
44 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 05
43 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 06
42 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 07
41 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 08
40 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 09
39 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 10
38 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 11
37 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 12
36 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 13
35 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 14
34 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 15
33 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 16
32 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 17
31 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 18
30 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 19
29 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 20
28 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 21
27 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 22
26 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 23
25 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 24
24 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 25
23 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 26
22 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 27
21 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 28
20 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 29
19 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 30
18 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 31
17 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 32
16 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 33
15 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 34
14 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 35
13 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 36
12 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 37
11 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 38
10 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 39
9 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 40
8 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 41
» Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 42
6 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 43
5 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 44
4 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 45
3 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 46
2 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 47
1 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 48
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소