Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Prophecy Against Ammon
Eze 25:1  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 25:2  fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis
Eze 25:3  et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem
Eze 25:4  idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum
Eze 25:5  daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus
Eze 25:6  quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israhel
Eze 25:7  idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus
Prophecy Against Moab and Seir
Eze 25:8  haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Iuda
Eze 25:9  idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim
Eze 25:10  filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
Eze 25:11  et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
Prophecy Against Edom
Eze 25:12  haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis
Eze 25:13  idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadent
Eze 25:14  et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus
Prophecy Against Philistia
Eze 25:15  haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres
Eze 25:16  propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimae regionis
Eze 25:17  faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos



List of Articles
번호 분류 제목
48 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 01
47 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 02
46 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 03
45 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 04
44 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 05
43 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 06
42 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 07
41 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 08
40 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 09
39 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 10
38 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 11
37 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 12
36 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 13
35 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 14
34 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 15
33 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 16
32 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 17
31 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 18
30 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 19
29 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 20
28 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 21
27 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 22
26 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 23
25 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 24
» Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 25
23 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 26
22 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 27
21 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 28
20 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 29
19 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 30
18 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 31
17 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 32
16 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 33
15 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 34
14 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 35
13 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 36
12 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 37
11 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 38
10 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 39
9 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 40
8 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 41
7 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 42
6 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 43
5 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 44
4 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 45
3 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 46
2 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 47
1 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 48
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소