Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Israel's Shedding of Blood
Eze 22:1  et factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 22:2  et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum
Eze 22:3  et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur
Eze 22:4  in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris
Eze 22:5  quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu
Eze 22:6  ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem
Eze 22:7  patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te
Eze 22:8  sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis
Eze 22:9  viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui
Eze 22:10  verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te
Eze 22:11  et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te
Eze 22:12  munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus
Eze 22:13  ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
Eze 22:14  numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
Eze 22:15  et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te
Eze 22:16  et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus
Eze 22:17  et factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 22:18  fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt
Eze 22:19  propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
Eze 22:20  congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos
Eze 22:21  et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius
Eze 22:22  ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
Eze 22:23  et factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 22:24  fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris
Eze 22:25  coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius
Eze 22:26  sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum
Eze 22:27  principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra
Eze 22:28  prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
Eze 22:29  populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio
Eze 22:30  et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
Eze 22:31  et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus



List of Articles
번호 분류 제목
48 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 01
47 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 02
46 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 03
45 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 04
44 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 05
43 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 06
42 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 07
41 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 08
40 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 09
39 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 10
38 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 11
37 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 12
36 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 13
35 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 14
34 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 15
33 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 16
32 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 17
31 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 18
30 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 19
29 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 20
28 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 21
» Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 22
26 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 23
25 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 24
24 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 25
23 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 26
22 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 27
21 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 28
20 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 29
19 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 30
18 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 31
17 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 32
16 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 33
15 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 34
14 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 35
13 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 36
12 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 37
11 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 38
10 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 39
9 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 40
8 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 41
7 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 42
6 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 43
5 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 44
4 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 45
3 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 46
2 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 47
1 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 48
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소