Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pharaoh to Be Slain
Eze 31:1  et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 31:2  fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua
Eze 31:3  ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
Eze 31:4  aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
Eze 31:5  propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis
Eze 31:6  cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum
Eze 31:7  eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
Eze 31:8  cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius
Eze 31:9  quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei
Eze 31:10  propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua
Eze 31:11  tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum
Eze 31:12  et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum
Eze 31:13  in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
Eze 31:14  quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
Eze 31:15  haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt
Eze 31:16  a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis
Eze 31:17  nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum
Eze 31:18  cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus



List of Articles
번호 분류 제목
48 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 01
47 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 02
46 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 03
45 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 04
44 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 05
43 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 06
42 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 07
41 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 08
40 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 09
39 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 10
38 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 11
37 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 12
36 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 13
35 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 14
34 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 15
33 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 16
32 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 17
31 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 18
30 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 19
29 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 20
28 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 21
27 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 22
26 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 23
25 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 24
24 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 25
23 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 26
22 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 27
21 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 28
20 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 29
19 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 30
» Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 31
17 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 32
16 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 33
15 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 34
14 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 35
13 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 36
12 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 37
11 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 38
10 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 39
9 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 40
8 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 41
7 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 42
6 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 43
5 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 44
4 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 45
3 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 46
2 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 47
1 Ezekiel Latin Vulgata, Ezekiel, Chapter 48
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소