My Soul Waits for the Lord
Psa 130:1 (129:1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
Psa 130:2 (129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
Psa 130:3 (129:3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
Psa 130:4 (129:4) quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
Psa 130:5 (129:5) speravit anima mea in Domino
Psa 130:6 (129:6) a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
Psa 130:7 (129:7) quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
Psa 130:8 (129:8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius