His Steadfast Love Endures Forever
Psa 118:1 (117:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:2 (117:2) dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:3 (117:3) dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:4 (117:4) dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
Psa 118:5 (117:5) de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
Psa 118:6 (117:6) Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
Psa 118:7 (117:7) Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
Psa 118:8 (117:8) bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
Psa 118:9 (117:9) bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
Psa 118:10 (117:10) omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
Psa 118:11 (117:11) circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos
Psa 118:12 (117:12) circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
Psa 118:13 (117:13) inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
Psa 118:14 (117:14) fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
Psa 118:15 (117:15) vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
Psa 118:16 (117:16) dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
Psa 118:17 (117:17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
Psa 118:18 (117:18) castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
Psa 118:19 (117:19) aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
Psa 118:20 (117:20) haec porta Domini iusti intrabunt in eam
Psa 118:21 (117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
Psa 118:22 (117:22) lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Psa 118:23 (117:23) a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
Psa 118:24 (117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
Psa 118:25 (117:25) o Domine salvum fac o Domine prosperare
Psa 118:26 (117:26) benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
Psa 118:27 (117:27) Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
Psa 118:28 (117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
Psa 118:29 (117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius