Latin Vulgata, Psalms, Chapter 058

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

God Who Judges the Earth

Psa 58:1 (57:1) in finem ne disperdas David in tituli inscriptione (57:2) si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

Psa 58:2 (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant

Psa 58:3 (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa

Psa 58:4 (57:5) furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas

Psa 58:5 (57:6) quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter

Psa 58:6 (57:7) Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus

Psa 58:7 (57:8) ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur

Psa 58:8 (57:9) sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem

Psa 58:9 (57:10) priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

Psa 58:10 (57:11) laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris

Psa 58:11 (57:12) et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15