Latin Vulgata, Psalms, Chapter 056

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

In God I Trust

Psa 56:1 (55:1) in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth (55-2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

Psa 56:2 (55:3) conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

Psa 56:3 (55:4) ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

Psa 56:4 (55:5) in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

Psa 56:5 (55:6) tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

Psa 56:6 (55:7) inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

Psa 56:7 (55:8) pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

Psa 56:8 (55:9) vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

Psa 56:9 (55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

Psa 56:10 (55:11) in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem

Psa 56:11 (55:11) in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

Psa 56:12 (55:12) in me sunt Deus vota tua; quae; reddam laudationes tibi

Psa 56:13 (55:13) quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15