Latin Vulgata, Psalms, Chapter 048

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Zion, the City of Our God

Psa 48:1 (47:1) canticum psalmi filiis Core secunda sabbati (47:2) magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius

Psa 48:2 (47:3) fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni

Psa 48:3 (47:4) Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam

Psa 48:4 (47:5) quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

Psa 48:5 (47:6) ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt

Psa 48:6 (47:7) tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis

Psa 48:7 (47:8) in spiritu vehementi conteres naves Tharsis

Psa 48:8 (47:9) sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma

Psa 48:9 (47:10) suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

Psa 48:10 (47:11) secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua

Psa 48:11 (47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine;

Psa 48:12 (47:13) circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius

Psa 48:13 (47:14) ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram

Psa 48:14 (47:15) quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15