Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 18:1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant

Wis 18:2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant

Wis 18:3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti

Wis 18:4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari

Wis 18:5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam

Wis 18:6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent

Wis 18:7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio

Wis 18:8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti

Wis 18:9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes

Wis 18:10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium

Wis 18:11 simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus

Wis 18:12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est

Wis 18:13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse

Wis 18:14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet

Wis 18:15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit

Wis 18:16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra

Wis 18:17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati

Wis 18:18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat

Wis 18:19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent

Wis 18:20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira

Wis 18:21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus

Wis 18:22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans

Wis 18:23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam

Wis 18:24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta

Wis 18:25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens


List of Articles
번호 분류 제목
19 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
18 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
17 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
16 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
15 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
14 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
13 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
12 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
11 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
10 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
9 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
8 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
7 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
6 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
5 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
4 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
3 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
» Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
1 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소