Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 10:1 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit

Wis 10:2 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia

Wis 10:3 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit

Wis 10:4 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans

Wis 10:5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit

Wis 10:6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli

Wis 10:7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis

Wis 10:8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent

Wis 10:9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit

Wis 10:10 haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius

Wis 10:11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit

Wis 10:12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia

Wis 10:13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam

Wis 10:14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam

Wis 10:15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant

Wis 10:16 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis

Wis 10:17 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte

Wis 10:18 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam

Wis 10:19 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum

Wis 10:20 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter

Wis 10:21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas


List of Articles
번호 분류 제목
19 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
18 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
17 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
16 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
15 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
14 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
13 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
12 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
11 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
» Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
9 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
8 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
7 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
6 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
5 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
4 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
3 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
2 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
1 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소