Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 14:1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat

Wis 14:2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua

Wis 14:3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam

Wis 14:4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat

Wis 14:5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt

Wis 14:6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata

Wis 14:7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia

Wis 14:8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est

Wis 14:9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius

Wis 14:10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur

Wis 14:11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium

Wis 14:12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est

Wis 14:13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum

Wis 14:14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est

Wis 14:15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia

Wis 14:16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta

Wis 14:17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine

Wis 14:18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia

Wis 14:19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret

Wis 14:20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt

Wis 14:21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt

Wis 14:22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant

Wis 14:23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes

Wis 14:24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat

Wis 14:25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum

Wis 14:26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia

Wis 14:27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis

Wis 14:28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito

Wis 14:29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant

Wis 14:30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam

Wis 14:31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem


List of Articles
번호 분류 제목
19 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
18 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
17 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
16 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
15 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
14 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
13 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
12 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
11 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
10 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
9 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
8 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
7 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
» Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
5 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
4 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
3 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
2 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
1 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소