Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Wis 9:1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo

Wis 9:2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est

Wis 9:3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet

Wis 9:4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis

Wis 9:5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum

Wis 9:6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur

Wis 9:7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum

Wis 9:8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio

Wis 9:9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis

Wis 9:10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te

Wis 9:11 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia

Wis 9:12 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei

Wis 9:13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus

Wis 9:14 cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae

Wis 9:15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem

Wis 9:16 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit

Wis 9:17 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis

Wis 9:18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines

Wis 9:19 et per sapientiam sanati sunt


List of Articles
번호 분류 제목
19 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
18 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
17 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
16 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
15 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
14 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
13 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
12 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
» Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
10 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
9 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
8 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
7 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
6 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
5 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
4 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
3 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
2 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
1 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소