Latin Vulgata, Job, Chapter 23

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Replies: Where Is God?

Job 23:1 respondens autem Iob dixit

Job 23:2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum

Job 23:3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius

Job 23:4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus

Job 23:5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi

Job 23:6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat

Job 23:7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum

Job 23:8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum

Job 23:9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum

Job 23:10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

Job 23:11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea

Job 23:12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

Job 23:13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit

Job 23:14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei

Job 23:15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

Job 23:16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me

Job 23:17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15