Latin Vulgata, Job, Chapter 09

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Replies: There Is No Arbiter

Job 9:1 et respondens Iob ait

Job 9:2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

Job 9:3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

Job 9:4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

Job 9:5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

Job 9:6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur

Job 9:7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

Job 9:8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

Job 9:9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

Job 9:10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

Job 9:11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

Job 9:12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

Job 9:13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

Job 9:14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

Job 9:15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

Job 9:16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

Job 9:17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

Job 9:18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

Job 9:19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

Job 9:20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

Job 9:21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

Job 9:22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

Job 9:23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

Job 9:24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

Job 9:25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

Job 9:26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

Job 9:27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

Job 9:28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

Job 9:29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

Job 9:30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

Job 9:31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

Job 9:32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

Job 9:33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

Job 9:34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

Job 9:35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15