Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lamps

Lev 24:1  et locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 24:2  praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter 

Lev 24:3  extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris 

Lev 24:4  super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini 

Bread for the Tabernacle

Lev 24:5  accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas 

Lev 24:6  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 

Lev 24:7  et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 

Lev 24:8  per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 

Lev 24:9  eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo 

Punishment for Blasphemy

Lev 24:10  ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 

Lev 24:11  cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 

Lev 24:12  miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 

Lev 24:13  qui locutus est ad Mosen 

Lev 24:14  dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 

Lev 24:15  et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 

Lev 24:16  et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur 

An Eye for an Eye

Lev 24:17  qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur 

Lev 24:18  qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima 

Lev 24:19  qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei 

Lev 24:20  fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur 

Lev 24:21  qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur 

Lev 24:22  aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester 

Lev 24:23  locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15