Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws for Peace Offerings

Lev 3:1  quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino 

Lev 3:2  ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris 

Lev 3:3  et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est 

Lev 3:4  duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis 

Lev 3:5  adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino 

Lev 3:6  si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt 

Lev 3:7  si agnum obtulerit coram Domino 

Lev 3:8  ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 

Lev 3:9  et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam 

Lev 3:10  cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis 

Lev 3:11  et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini 

Lev 3:12  si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino 

Lev 3:13  ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 

Lev 3:14  tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia 

Lev 3:15  duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis 

Lev 3:16  adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit 

Lev 3:17  iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15