Chapter 20

1<Profectus inde,>etc. Cades, <fons judicii;>Sur, <angustia;>quibus figuratur patientia.

2<Dixitque de Sara,>etc. AUG. Quaeri solet quomodo in illa aetate Abraham pro Sarae pulchritudine periclitari timuerit: sed formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat. <Dixitque de Sara,>etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad <Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in coelis est.><Dixitque,>etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, <Et peperci tibi ne peccares in me,>advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahae, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quae putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.

3.

4.

5.

6.

7<Orabit pro te,>etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam praebebunt.

8.

9.

10.

11.

12<Alias autem,>etc. HIERON. Quoniam in Hebraeo habetur <vegam>id est, etiam vere <soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meae,>et sonat magis quod soror Abrahae fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas. <Filia patris.>Alia translatio, apertius, <a patre, et non ex matre;>erat enim filia Aran fratris Abrahae, soror Lot.

13<Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam,>etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judaea, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. 12: <Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse frater meus, et soror, et mater.>

14<Tulit igitur.>Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Sarae pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: <Mirabilis Deus in sanctis suis.>Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in saeculo non videtur, in coelo receptus.

15<Ubicunque tibi,>etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quae Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiae dilataverunt.

16<Mille argenteos,>etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et praedicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicae praedicationis doctrinam.

17<Orante autem.>Orante Filio Patrem, sanatur infecunditas mundanorum, et principum, et subditorum populorum.

18.