Chapter 32

1.

2<Castra Dei sunt haec.>Ubi <castra>posita sunt, in Hebraeo <mahanaim>; ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem inimicum iturus, angelorum comitantium eum choris excipitur.

3.

4.

5.

6.

7<Timuit Jacob,>etc. AUG., Quaest. in Gen. Quaeri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt in salutis praesidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis: <Deus patris mei Abraham,>etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.

8.

9.

10<Transivi Jordanem,>etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judaeis: primitivae tamen Ecclesiae non deest timor Judaeorum, quod significat Esau.

11<Erue me de manu,>etc. Sic orat ut spem timore moderetur, et timorem spe consoletur, significans ut vitae nostrae et domesticorum ratione consulamus, et tamen Dei auxilium invocemus.

12.

13.

14.

15.

16.

17.

18.

19.

20<Placabo illum,>etc. Haec interposita sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere, et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere. GREG. hom. 14, in Evang., tom. 2 Mystice. Jacob cum ad parentes proprios redit, etc., usque ad ut suavitate intima Deum apprehendamus. <Et ecce vir,>etc. ISID. in Gen., tom. 5 In hoc principaliter sacramenti Dominici imago figurata est, etc., usque ad ne ultra jam generare possit.

21.

22.

23.

24.

25.

26.

27.

28<Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed,>etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturae, et angeli, vel Dei, qui Israel ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis.

29.

30<Vocavitque Jacob,>etc. Illud quoque quod sequitur, <et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens,>etc. In Hebraeo dicitur <Phanuel,>ut sciamus ipsum esse locum qui in caeteris Scripturae voluminibus secundum Hebraeos, <Phanuel>legitur. GREG., lib. IV Moral., cap. 6 Quaeritur, cum Veritas dicat: <Nemo videbit faciem meam;>Et: <Deum nemo vidit unquam,>quomodo testatur Jacob: <Vidi Dominum facie ad faciem?>Humanae enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. 13: <Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.>

31.

32.