Chapter 21

1<Visitavit autem Deus Saram,>etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiae fidei, Abrahae et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in praesenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriae convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex aetates hujus saeculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiae corruptionibus et vitiis in quibus luxuria maxime regnat exspoliati.

2.

3.

4<Circumcidit>etc. STRAB. Circumcisio cum ob multas causas praecepta sit, specialiter figuram Christi praetendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava saeculi aetas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.

5.

6.

7.

8<Crevit igitur puer,>etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinae cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me. <Crevit,>etc. AUG. Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium spiritualis aetatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. 3: <Lac vobis potum dedi, non escam.>

9<Cumque vidisset Sara.>etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: <Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.>Vel quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.

10<Ejice ancillam hanc,>etc. BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen. Quaeritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiae mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Sarae, id est Ecclesiae, in aeternum, nec esse haeredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriae possidere.

11<Dure accepit,>etc. AUG. Quaeritur quare contristatus sit Abraham, cum haec prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillae superbiam.

12.

13<Quia semen tuum.>AUG. Notandum quod et Ismael a Deo semen Abrahae dictus est, quod Apostolus ait Rom. 9: <Non filii carnis, sed filii promissionis aestimabuntur in semine.>Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.

14<Tollens panem.>etc. ALC. EX BEDA, c. 21 Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt. <Sumpsit panem et utrem aquae.>AUG. Q. in Gen. tom. 3 Quaeritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc. <Imposuit scapulae ejus.>HIER. in Q. Hebr. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebraeos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos supputamus Ismaelem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebraeae linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romae quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.

15<Abjecit puerum.>etc. HIER. Quod sequitur: <Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittae.>Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de coelo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebraeo enim prius hoc scriptum est: <Non videbo mortem pueri mei.>Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii praestolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quaeritur quomodo mater, etc., usque ad sicut saepe faciunt cujuslibet aetatis ambulantes.

16.

17<Exaudivit autem.>BED. et ISID. ubi supra. Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquae, id est, Christum, qui ait Joan. VII <Qui sitit, veniat ad me et bibat.>Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4: <Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios.><Angelus Domini.>ISID. Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.

18.

19.

20.

21.

22<Eodem tempore.>AUG. ubi supra. Quaeri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret.

23<Jura ergo,>etc. Saepe qui foris sunt, fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari, et eorum exemplis ad melius informari, ut et sibi consulant et proximorum saluti.

24.

25.

26.

27.

28.

29.

30.

31<Idcirco vocatus est,>etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebraeo <Bersabee:>vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahae. Septem enim dicuntur <sabee,>vel quia ibi juraverunt, <sabaa>enim significat <juramentum.>Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quae, antequam haberent haec vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et praesenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. <Alon>Hebraice Latine quercus ut in Hebraeo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quae provincia ante non grande tempus ex divisione praesidum Palaestinae <Salutaris>dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palaestinorum diebus multis.

32.

33<Abraham vero,>etc. AUG. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat haereditatem ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est haereditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnae datae, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.

34.