Latin Vulgata, Psalms, Chapter 078

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tell the Coming Generation
Psa 78:1  (77:1) intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
Psa 78:2  (77:2) aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
Psa 78:3  (77:3) quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
Psa 78:4  (77:4) non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
Psa 78:5  (77:5) et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
Psa 78:6  (77:6) ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
Psa 78:7  (77:7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
Psa 78:8  (77:8) ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
Psa 78:9  (77:9) filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
Psa 78:10  (77:10) non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
Psa 78:11  (77:11) et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
Psa 78:12  (77:12) coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
Psa 78:13  (77:13) interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
Psa 78:14  (77:14) et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
Psa 78:15  (77:15) interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
Psa 78:16  (77:16) et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
Psa 78:17  (77:17) et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
Psa 78:18  (77:18) et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
Psa 78:19  (77:19) et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
Psa 78:20  (77:20) quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
Psa 78:21  (77:21) ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
Psa 78:22  (77:22) quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
Psa 78:23  (77:23) et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
Psa 78:24  (77:24) et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
Psa 78:25  (77:25) panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
Psa 78:26  (77:26) transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
Psa 78:27  (77:27) et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
Psa 78:28  (77:28) et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
Psa 78:29  (77:29) et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
Psa 78:30  (77:30) non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
Psa 78:31  (77:31) et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
Psa 78:32  (77:32) in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
Psa 78:33  (77:33) et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
Psa 78:34  (77:34) cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
Psa 78:35  (77:35) et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
Psa 78:36  (77:36) et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
Psa 78:37  (77:37) cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
Psa 78:38  (77:38) ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
Psa 78:39  (77:39) et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
Psa 78:40  (77:40) quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
Psa 78:41  (77:41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
Psa 78:42  (77:42) non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
Psa 78:43  (77:43) sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
Psa 78:44  (77:44) et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
Psa 78:45  (77:45) misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
Psa 78:46  (77:46) et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
Psa 78:47  (77:47) et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
Psa 78:48  (77:48) et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
Psa 78:49  (77:49) misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
Psa 78:50  (77:50) viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
Psa 78:51  (77:51) et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
Psa 78:52  (77:52) et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
Psa 78:53  (77:53) et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
Psa 78:54  (77:54) et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
Psa 78:55  (77:55) et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
Psa 78:56  (77:56) et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
Psa 78:57  (77:57) et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
Psa 78:58  (77:58) et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
Psa 78:59  (77:59) audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
Psa 78:60  (77:60) et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
Psa 78:61  (77:61) et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
Psa 78:62  (77:62) et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
Psa 78:63  (77:63) iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
Psa 78:64  (77:64) sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
Psa 78:65  (77:65) et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
Psa 78:66  (77:66) et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
Psa 78:67  (77:67) et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
Psa 78:68  (77:68) et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
Psa 78:69  (77:69) et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
Psa 78:70  (77:70) et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
Psa 78:71  (77:71) pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
Psa 78:72  (77:72) et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos



Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15