Latin Vulgata, Psalms, Chapter 046

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

God Is Our Fortress

Psa 46:1 (45:1) in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus (45:2) Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis

Psa 46:2 (45:3) propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

Psa 46:3 (45:4) sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma

Psa 46:4 (45:5) fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

Psa 46:5 (45:6) Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

Psa 46:6 (45:7) conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

Psa 46:7 (45:8) Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma

Psa 46:8 (45:9) venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram

Psa 46:9 (45:10) auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

Psa 46:10 (45:11) vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

Psa 46:11 (45:12) Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15