Latin Vulgata, Job, Chapter 24

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job 24:1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

Job 24:2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos

Job 24:3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

Job 24:4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae

Job 24:5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis

Job 24:6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant

Job 24:7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore

Job 24:8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides

Job 24:9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

Job 24:10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

Job 24:11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

Job 24:12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

Job 24:13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius

Job 24:14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

Job 24:15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

Job 24:16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

Job 24:17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

Job 24:18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum

Job 24:19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius

Job 24:20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

Job 24:21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit

Job 24:22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae

Job 24:23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius

Job 24:24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

Job 24:25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15