Latin Vulgata, Job, Chapter 13

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Continues: Still I Will Hope in God

Job 13:1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula

Job 13:2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum

Job 13:3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio

Job 13:4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

Job 13:5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes

Job 13:6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite

Job 13:7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos

Job 13:8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini

Job 13:9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

Job 13:10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis

Job 13:11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos

Job 13:12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae

Job 13:13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

Job 13:14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis

Job 13:15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

Job 13:16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita

Job 13:17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris

Job 13:18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar

Job 13:19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor

Job 13:20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar

Job 13:21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

Job 13:22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi

Job 13:23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi

Job 13:24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum

Job 13:25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris

Job 13:26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

Job 13:27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti

Job 13:28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15