Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sennacherib Invades Judah

2Ch 32:1 post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere

2Ch 32:2 quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem

2Ch 32:3 inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia

2Ch 32:4 congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam

2Ch 32:5 aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos

2Ch 32:6 constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens

2Ch 32:7 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo

2Ch 32:8 cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda

Sennacherib Blasphemes

2Ch 32:9 quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens

2Ch 32:10 haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem

2Ch 32:11 num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum

2Ch 32:12 numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum

2Ch 32:13 an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea

2Ch 32:14 quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu

2Ch 32:15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu

2Ch 32:16 sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius

2Ch 32:17 epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista

2Ch 32:18 insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem

2Ch 32:19 locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum

The Lord Delivers Jerusalem

2Ch 32:20 oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum

2Ch 32:21 et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio

2Ch 32:22 salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit ei quietem per circuitum

2Ch 32:23 multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus

Hezekiah's Pride and Achievements

2Ch 32:24 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum

2Ch 32:25 sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem

2Ch 32:26 humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae

2Ch 32:27 fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii

2Ch 32:28 apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus

2Ch 32:29 et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis

2Ch 32:30 ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit

2Ch 32:31 attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius

2Ch 32:32 reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iuda et Israhel

2Ch 32:33 dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo


List of Articles
번호 분류 제목
36 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01
35 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02
34 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03
33 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04
32 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05
31 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06
30 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07
29 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08
28 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09
27 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10
26 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11
25 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12
24 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13
23 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14
22 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15
21 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16
20 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17
19 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18
18 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19
17 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20
16 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21
15 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22
14 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23
13 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24
12 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25
11 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26
10 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27
9 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28
8 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29
7 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30
6 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31
» 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32
4 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33
3 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34
2 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35
1 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소