Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jehoram Reigns in Judah

2Ch 21:1 dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo

2Ch 21:2 qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii Iosaphat regis Israhel

2Ch 21:3 deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus

2Ch 21:4 surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israhel

2Ch 21:5 triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem

2Ch 21:6 ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini

2Ch 21:7 noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis eius omni tempore

2Ch 21:8 in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regem

2Ch 21:9 cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius

2Ch 21:10 attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum

2Ch 21:11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam

2Ch 21:12 adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta in quibus scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda

2Ch 21:13 sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti

2Ch 21:14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua

2Ch 21:15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos

2Ch 21:16 suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Aethiopibus

2Ch 21:17 et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat

2Ch 21:18 et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili

2Ch 21:19 cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius

2Ch 21:20 triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum


List of Articles
번호 분류 제목
36 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01
35 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02
34 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03
33 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04
32 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05
31 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06
30 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07
29 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08
28 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09
27 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10
26 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11
25 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12
24 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13
23 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14
22 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15
21 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16
20 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17
19 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18
18 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19
17 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20
» 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21
15 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22
14 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23
13 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24
12 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25
11 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26
10 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27
9 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28
8 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29
7 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30
6 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31
5 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32
4 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33
3 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34
2 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35
1 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소