Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Solomon Builds the Temple

2Ch 3:1 et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei

2Ch 3:2 coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui

2Ch 3:3 et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti

2Ch 3:4 porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo

2Ch 3:5 domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes

2Ch 3:6 stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo

2Ch 3:7 porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus

2Ch 3:8 fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis

2Ch 3:9 sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro

2Ch 3:10 fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro

2Ch 3:11 alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub

2Ch 3:12 similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat

2Ch 3:13 igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum

2Ch 3:14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

2Ch 3:15 ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum

2Ch 3:16 necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit

2Ch 3:17 ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz


List of Articles
번호 분류 제목
36 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01
35 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02
» 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03
33 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04
32 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05
31 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06
30 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07
29 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08
28 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09
27 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10
26 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11
25 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12
24 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13
23 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14
22 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15
21 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16
20 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17
19 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18
18 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19
17 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20
16 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21
15 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22
14 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23
13 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24
12 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25
11 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26
10 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27
9 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28
8 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29
7 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30
6 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31
5 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32
4 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33
3 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34
2 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35
1 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소