Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jotham Reigns in Judah

2Ch 27:1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc

2Ch 27:2 fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat

2Ch 27:3 ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit

2Ch 27:4 urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres

2Ch 27:5 ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio

2Ch 27:6 corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo

2Ch 27:7 reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda

2Ch 27:8 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem

2Ch 27:9 dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15