Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Saul and the Medium of En-dor

1Sa 28:1 factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui

1Sa 28:2 dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus

1Sa 28:3 Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra

1Sa 28:4 congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe

1Sa 28:5 et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis

1Sa 28:6 consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas

1Sa 28:7 dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor

1Sa 28:8 mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi

1Sa 28:9 et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidar

1Sa 28:10 et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem

1Sa 28:11 dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi

1Sa 28:12 cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul

1Sa 28:13 dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra

1Sa 28:14 dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit

1Sa 28:15 dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

1Sa 28:16 et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum

1Sa 28:17 faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David

1Sa 28:18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie

1Sa 28:19 et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim

1Sa 28:20 statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa

1Sa 28:21 ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me

1Sa 28:22 nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere

1Sa 28:23 qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum

1Sa 28:24 mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma

1Sa 28:25 et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam


List of Articles
번호 분류 제목
31 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01
30 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02
29 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03
28 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04
27 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05
26 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06
25 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07
24 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08
23 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09
22 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10
21 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11
20 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12
19 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13
18 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14
17 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15
16 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16
15 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17
14 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18
13 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19
12 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20
11 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21
10 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22
9 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23
8 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24
7 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25
6 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26
5 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27
» 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28
3 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29
2 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30
1 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소